[300] EPISTOLA C.

Clarissimo Consultissimoque Viro

REMBERTO ACKEMA,

I. U. Doctori, Domino & Amico suo honorando,

Leram Frisiorum.

S.

Literas tuas, Vir Amantissime, cum Doctore HOLTMANNO scriptas accepi. Inprimis gaudeo Collectanea illa mea ad manus vestras illaesa pervenisse: dico Collectanea, quoniam pro majori parte ex Annotationibus VAL. CR. & libris C. S. desumpta sunt; quibus ille honor a nobis debetur, ut eorum testimonia graviora habeamus, quam propria nostra. Sunt enim revera duo illi testes, duae illae olivae, quarum in Apoc. Cap. XI. mentio fit, si spiritualiter verba ibi posita, ut debent, accipiantur. Imo, si aures ad intelligendum habeas, est C. S. Helias SPIRITUS SANCTI, sicut DEUS PATER suum Heliam, & FILIUS ejus DOMINUS noster suum habuit. Sed hoc mundus nondum ferre potest; nos DEI gratia id scimus, & propterea nos nominis ipsius [scil. S.] non pudet, nec pudere debet. B. noster me rogavit, si quid translatum haberem ex illius libris, id ei communicarem propter nostros; multa habeo, sed nunc misi ei tantum aureum illum libellum de novo homine a me olim translatum. Item Medicinam coelestem olim quoque Latine editam, sed a me postea revisam, & in paucis locis emendatam. Addidi Epistolam ad Ministros Ecclesiarum, qui sunt in Frisia. Tum quaedam ipsi singulariter scripsi, quas communicabo per pr. nuncium: nam aliis scribendis nunc nimis occupati sumus. In describendis meis accipe tantum temporis, quantum ipse desideres, & communica illa quibuscunque velis, nam nihil iis quaero, quam ut per ea aliis ad majorem veritatis cognitionem serviatur: de nomine meo, quaeso, tace. Unum tamen semper exemplar apud te retine, & alterum quod transmittis, da quaeso operam ut correctum sit. Tempus instare puto, ut his meis exercitiis non admodum opus sit futurum, sed ut scripta tantum praecursorum illorum ad secundam Ecclesiae DEI aedificationem desiderentur. Utinam parum tantum ad hoc hominibus nostris servire queam. Sed haec hactenus.
In privatis negotiis nostris, primum quod ad tuum attinet CHRISTO DOMINO immensas gratias habeo, quod inter tot calamitates tam benigne tibi necessaria tua procuret, & ita in Prophetis promisit DEUS, se extremo hoc tempore in medio malorum suos alere & conservare velle. Munus si quod offeratur cum gratiarum actione suscipe, in eo juste versare. Formulae quibus in conficiendis instrumentis uti poteris, satis multae in lucem editae sunt, sicut etiam judiciaria. Summa juris totius probe tibi cognita est, & ad eam retinendam sufficient Paratitla Wesenbecii subinde repetita. Ad cognitionem Actorum, ne aberres in requisitis earum, utere Oldendorpio & praecipue practica Ferrariensi. Quaeso Epistolam aliquam, quam scripsi olim in gratiam amici cujusdam, cui ostendi quomodo in praxi versari deberet. Hanc si invenero tibi communicabo. Si quid quod conscientiam attingat inciderit, modeste te semper excusare poteris, si pietatis ullus ibi respectus est, non propter conscientiam rejicieris, rejectus patere, & erit tibi istud lucri loco.
In meo negotio grave mihi est cum ista matrona, si talis est, qualis esse solet, vel cum liberis ejus principium facere, ut bona eorum ibi quoque distrahantur, & jam novas literas ad eos confeceram, quibus negotium adhuc istud extrahere volui: sed iis lectis a Doctore HOLTMANNO coepit is ita mecum agere, easque rationes adferre, ut a lenitate naturae meae coactus fuerim recedere; habes ergo supplicationem meam hanc quaeso vel ipse vel FRIDERICUS noster exhibeat, & quoniam ego ipse subscribo, non arbitror alio mandato, quam quod olim vobis dedi opus esse, alioquin utrique etiam nunc hac epistola mea omnem persequendi, agendi, transigendi, recipiendi pecuniam authoritatem, non aliter ac si res propria vestra esset, do & attribuo. Quicquid in summa agendum incidat, judicialiter vel extra judicium per amicabilem compositionem, vel rigorem juris in eo & tibi & FRIDERICO WEMHOFF plenam potestatem do, quicquid actum, transactum, conclusum & receptum fuerit; hoc mihi gratum, acceptum, & ratum omni tempore erit. De publicis cognosces ex proximis literis, nam jam plura non possum, lassus variis scribendis, & male ex calculo habens. Bene vale, Fr. in CHRISTO IESU charissime. Uxori & liberis, una cum FRIDERICO nostro omnem a me salutem & amorem. Eundem rogo ut pergat hoc negotium ad finem una tecum perducere experiemini me gratissimum esse futurum. Habes hic adjunctam copiam literarum quas ad HULD. ab EUSZUM dedi. Iterum vale. Coloniae, XIX August. MDLXXXIV. styl. vet.

Tuus ex animo,

AGGAEUS ALBADA. D.